Psalms 36

1David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem 2quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent 3beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide 4et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui 5gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet 6et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem 7deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat 8he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias 9quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram 10vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet 11mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 12zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis [ (Psalms 36:13) Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius ] [ (Psalms 36:14) heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via ] [ (Psalms 36:15) gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur ] [ (Psalms 36:16) teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae ] [ (Psalms 36:17) quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus ] [ (Psalms 36:18) ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit ] [ (Psalms 36:19) non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur ] [ (Psalms 36:20) caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur ] [ (Psalms 36:21) lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit ] [ (Psalms 36:22) quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt ] [ (Psalms 36:23) mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet ] [ (Psalms 36:24) cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius ] [ (Psalms 36:25) nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem ] [ (Psalms 36:26) tota die donat et commodat et semen eius in benedictione ] [ (Psalms 36:27) samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno ] [ (Psalms 36:28) quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit ] [ (Psalms 36:29) iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam ] [ (Psalms 36:30) fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium ] [ (Psalms 36:31) lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius ] [ (Psalms 36:32) sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum ] [ (Psalms 36:33) Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur ] [ (Psalms 36:34) coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis ] [ (Psalms 36:35) res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem ] [ (Psalms 36:36) et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus ] [ (Psalms 36:37) sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax ] [ (Psalms 36:38) iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit ] [ (Psalms 36:39) thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis ] [ (Psalms 36:40) et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo ]
Copyright information for Vulgate_HebPs